43777.fb2
CXIX
Philtra ego virgineis, o, quae stillantia ocellis
Sirenum saturis improbitate bibi!
Quas spes quosve metus inter miserabilis egi,
Victus, io, victor qua mihi visus eram!
Quam misere erravit fatuum mihi pectus, ibique
Se penitus felix, ut nihil ante, ratum;
Interdum mihi paene suis ex orbibus acta
Lumina, dum pectus distrahit ille furor.
O sed in adversis bona sunt, usuque docemur
Optima ab oppositis esse probata malis.
Nobilior surgit, maior, robustior ille
Rursum e relliquiis aedificatus amor.
Commonitus redeo sic ad meliora, lucratus
Per mala pro sumptu faenora terna meo.