43777.fb2
XXX
Cum sedeo meditans, et corda silentia dulce
Acta repraesentant praeteritosque dies,
Deesse gemo permulta, olim quaesita, dolorque
Tempus ob effusum fit novus ille mihi.
Tum lacrimis desueta opplentur lumina caros
Propter eos, longa qui mihi nocte silent;
Flere queo exstinctos et amores, flere parata
Gaudia non parvo, sed fugitiva tamen.
Tum renovare libet distantis temporis iras,
Nominaque accepti dinumerare mali;
Omnia quae lacrimis rursum solvenda videntur,
Tanquam eadem nullis ante soluta forent.
Sed meminisse tui per tot, carissime, curas
Omnia compensat damna, fugitque dolor.