43777.fb2
LX
Vt pelagi fluctus lapidosa ad litora currunt
Ad finem properant tempora nostra suum;
Excipit hora horas, undam premit unda priorem,
Contendunt omnes ulteriora sequi.
Natus in immensas sol ingens luminis oras
Inde suum repit, dum sit adultus, iter;
Verum ibi defectus oppugnant eius honorem,
In donoque suo temporis ira furit.
Scit vegetum iuveni florem corrumpere tempus,
Fronte in virginea tempus arare notas;
Tempus edit rari quidquid natura creavit,
Statque nihil quod non denique falce metat.
Sed versu hoc tua laus venturum stabit in aevum,
In te saevierit quamlibet illa manus.