43777.fb2
LXX
Non quia culparis meruisse videbere, livor
Egregium telo destinat omne suo.
Gloria pulchrorum est suspectos esse malignis,
In liquido cornix aethere multa volat.
Sis bonus, eniteat tua quoque in crimine virtus
Clarior, ex ipso tempore nacta fidem.
Primitiae florum mordaci a peste petuntur,
At tua dedecoris pura iuventa nitet.
Insidias iuveni structas aut effugis omnis
Integer, aut victor, si peterere malo.
Laus datur, at linguas frenat non illa malignas,
Haec tibi in aeternum libera pestis aget.
Si speciem obtegeret nullam tibi livida fama,
Tu regeres unus pectora cuncta virum.