43777.fb2
LXXVIII
Nomine sub musae quoniam te saepe vocavi,
Ac numeris totiens auxiliare meis,
Scriptorem se quisque meo corroborat usu
Subque tuo affatu spargit ubique libros.
Lumina quae mutum cantus docuere canoros
Ista tua, ac stolidum corde superna sequi,
En, aliquid pennarum et doctis vatibus addunt,
Ac maiestati fit geminatus honos.
Tu tamen in nostra potius laetere Camena,
Eius enim tua vis, aut oriunda tuâ est;
Corrigis in reliquis quod durius incidit auri,
Artibus et magnis additur ista venus.
At mihi tu constas ars ipsa, rudisque loquendi
Aequiparo per te pectora docta virum.