43777.fb2
XCIV
Laedere qui potis est nec volt, fecisse recusans
Quae genitum imprimis ad facienda putes;
Corda movens aliis, friget dum marmoris instar
Ipse cupidinibus succubuisse piger;
Dona deum in sese merito trahit ille, suaeque
Indolis ingenitas ille tuetur opes.
Ille sui est voltus dominus, sua possidet ora;
In multis alii servit id omne decus.
Flosculus aestati est aestivo gratus odore,
Floreat ac pereat cum tamen ipse sibi;
Siquid at incessit tetrae robiginis illum,
Gramine ab agresti vincitur eius honos.
Optima corrumpas in pessima; sique putrescunt
Lilia, non loliis est ita foedus odor.