43779.fb2 Shapes of Clay - читать онлайн бесплатно полную версию книги . Страница 224

Shapes of Clay - читать онлайн бесплатно полную версию книги . Страница 224

DIES IRAE.

  Dies irae! dies ilia!  Solvet saeclum in favilla  Teste David cum Sibylla.  Quantus tremor est futurus,  Quando Judex est venturus.  Cuncta stricte discussurus.  Tuba mirum spargens sonum  Per sepulchra regionem,  Coget omnes ante thronum.  Mors stupebit, et Natura,  Quum resurget creatura  Judicanti responsura.  Liber scriptus proferetur,  In quo totum continetur,  Unde mundus judicetur.  Judex ergo quum sedebit,  Quicquid latet apparebit,  Nil inultum remanebit.  Quid sum miser tunc dicturus,  Quem patronem rogaturus,  Quum vix justus sit securus?  Rex tremendae majestatis,  Qui salvandos salvas gratis;  Salva me, Fons pietatis  Recordare, Jesu pie  Quod sum causa tuae viae;  Ne me perdas illa die.  Quarens me sedisti lassus  Redimisti crucem passus,  Tantus labor non sit cassus.  Juste Judex ultionis,  Donum fac remissionis  Ante diem rationis.  Ingemisco tanquam reus,  Culpa rubet vultus meus;  Supplicanti parce, Deus.  Qui Mariam absolvisti  Et latronem exaudisti,  Mihi quoque spem dedisti.  Preces meae non sunt dignae,  Sed tu bonus fac benigne  Ne perenni cremer igne.  Inter oves locum praesta.  Et ab haedis me sequestra,  Statuens in parte dextra.  Confutatis maledictis,  Flammis acribus addictis,  Voca me cum benedictis.  Oro supplex et acclinis,  Cor contritum quasi cinis;  Gere curam mei finis.  Lacrymosa dies illa  Qua resurgent et favilla,  Judicandus homo reus  Huic ergo parce, Deus!